Salimbene de Adam: Cronica

Pag 916


seminant dolores et metunt eos, flante Deo perisse et spiritu ire eius
esse consumptos.
De morte pape Honorii quarti et de causis mortis ipsius. Fuit enim percussus
a Deo, qui superbos et stultiçantes humiliat. Ideo Ordo fratrum Minorum
sive beatus Franciscus potest dicere Deo: In hoc cognovi quoniam voluisti
me, quoniam non gaudebit.
Require supra de morte pape Innocentii quarti, carta ***.
Item millesimo supraposito, scilicet anno Domini MCCLXXXVII,
tertia die Aprilis, scilicet in Cena Domini, mortuus est papa Honorius
IIII et sequenti die Parasceue sepultus. Homo podragricus
fuit, Iacobus de Savellis prius dicebatur, civis Romanus et ex
numero cardinalium fuerat assumptus. Duobus annis integris sedit.
Solummodo unum cardinalem fecit, quem misit in Alemaniam,
ut inde dominum Rodulfum ad imperium electum adduceret,
sicut credebatur a vulgo, volens eum in imperio coronare; sed
mortuus est papa, et Rodulfus sine imperii corona remansit. Per
quod apparet voluntatis esse divine ut in re publica nullus de cetero
imperator consurgat, quia de Frederico secundo dictum fuit
ab his qui prophetico spiritu futura predicunt: «In ipso quoque
finietur imperium, quia, etsi successores sibi fuerint, imperiali tamen
vocabulo ex Romano fastigio privabuntur». Fuit et alia
causa mortis summi pontificis pape Honorii quarti. Voluit enim insurgere
contra Ordinem fratrum Minorum et fratrum Predicatorum,
auferendo eis predicationes et confessiones ad instinctum quorumdam
prelatorum ultramontanorum, qui expenderunt propter hoc
centum milia librarum monete turonensium. Et dominus Mattheus
Rubeus, qui erat cardinalis Ordinis fratrum Minorum, protector,
gubernator et corrector, flendo venit ad fratres et cum lacrimis
dixit eis: «Laboravi, fratres mei, quantum potui, ut averterem
summum pontificem a cogitationibus suis, et non potui eum revocare
a malignitate quam erga vos habet in corde suo. Quapropter
rogate Deum, qui dissippat cogitationes malignorum, ne possint
implere manus eorum quod ceperant, ut vos liberet ab importunis
et malis hominibus. Rogate etiam beatum Franciscum ut solita

Torna all'inizio