eciam per exempla. Quid Priamo contulit longa 				c.86v.a 
dies? Vidit quippe flamis et ferro eversa omnia, 
cum, posita thyara, miles tremulus, arma cepit 
ruitque ut bos vetulus ante aram potuitque dicere 
cum Megera, in trage. Furen. Herculis, apud 
Senecam: 
"  Nulla lux unquam michi 
Secura fulsit: finis alterius mali 
Gradus est futuri"   
Et subdit: 
"  Nec ulla requies aut tempus ullum 
Datur nisi dum iubetur"  . 
Require capitulum inmediate sequens et in li. Vir.  c. 
Priamus. Quis ergo nisi menceps dubitat utrum mors 
servituti ac turpitudini anteponenda sit, cum scribatur 
in XXX c. Ecclesiatici: "  Melior est mors quam vita penosa 
– Require c. XI – et eterna quies assiduis laboribus 
prestat"  ? Et tamen peccatum est per dissidiam vel 
negligenciam mori. Quod nobis patenter ostendit Redemptor  
gencium qui, cum ipsum vellent lapidare Iudei,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |