Guido Aretinus: Liber mitis

Pag 42


quae dixi, sed ubilibet, hanc praemitto regulam. In omni medicatione, antequam fiat, observandum est, quod medicina nostra opponatur omnibus innaturalibus dispositionibus corporis vel saltem pluribus vel periculosioribus secundum ordinem causarum quae aegritudinem commoverunt. Item alia regula: semper in curatione, antequam aliqua ei medicina offeratur, distinguenda est simplicitas vel compositio morbi et [90ra] identitas vel diversitas, quia diversitas morborum diversitatem exposcit curationum. Expositio utriusque regulae haecce: laboranti duplici vel simplici tertiana competenter offertur mane oxysacchara vel sirupus acetosus cum lacte seminum frigidorum, si non tussiat. Dico enim: quod opponitur causis facientibus tertianam, confert omnibus dispositionibus inductis ex tertiana, quia ipsa et sirupus destruit coleram eo, quod acetum est mors colerae et vita melancoliae. Unde gustus acetosi destruit omnem amaricationem oris, aufert sitim, quae contingit propter inflammationem spiritualium et nutritivorum, infrigidando et quietando sanguinis ebullitionem, prohibet ascensum colerae ad caput eadem ratione et ventris solvit constipationem, quae erat propter inflammationem facta et desiccationem. Licet non semper faciat hoc, tamen hoc intendit. In quocumque ergo morborum genere istae dispositiones vel consimiles inveniuntur, suo loco et tempore hoc medicamen vel ei simile in virtute offerendum est, si nihil sit quod prohibeat a latere. Idem dico in quolibet genere medicationis et cibi, quod, ubi communicant aegritudines, vel in causis, vel in accidentibus communicant; quo addo et curationes et <medicationes> cibi. Et ideo auctores non multum distinxerunt in acutis hinc inde, an oxysacchara, sirupus acetosus, sirupus de radicibus et herbis frigidis vel gillani vel violatus pro digestivo esset offerendus, sed magis virtuosum elegerunt magis. Si tamen unus non invenitur, competenter offertur alter. Idem de cibis et potibus acutorum. Communiter enim cum pauca distinctione dederunt in potu typsanum de coctione prunorum, seminum frigidorum, capillorum Veneris, linguae cervinae et similium. Doctores tamen, ut occultent se et sua vobis, mutant quadrata rotundis, ut aliquid facere videantur. Vos autem nolite curare, quia procul dubio [90rb] nil aliud sciunt, et quidquid variant, secundum arbitrium faciunt et ad hoc redibunt, si recte operantur. In cibo enim dederunt far, amydum et similia, sicut deorsum dicam. Semper vel saltem pluribus nocumentis opposita debet <esse> medicina, ut cuminum in colica, quod extenuat ventositatem, etsi non solvat ventrem, vel periculosioribus, ut balneum in calculo et iliaca et colica, quod sedat dolorem et movet ventrem, licet constipet ventrem.

Torna all'inizio