Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 3, p. 50


ut proprias operationes rerum sustineant, Deum immediate omnia creare
negant; sed dicunt, quod immediate est causa primi creati, et illud est causa
alterius, et sic Deinceps. Sed haec opinio erronea est: quia secundum fidem non
ponimus Angelos creatores, sed solum Deum creatorem omnium visibilium et
invisibilium. Tertia positio est, quod Deus immediate omnia operatur, et quod
res singulae proprias operationes habent, per quas causae proximae rerum
sunt, non tamen omnium, sed quorumdam: quia enim, ut dictum est, secundum
fidem non ponitur creatura aliqua aliam in esse producere per creationem, nec
virtute propria nec aliena; ideo omnium illorum quae per creationem in esse
exeunt, solus Deus immediate causa est.
Huiusmodi autem sunt quae per motum in esse exire non possunt, nec per generationem.
Primo propter simplicitatem essentiae suae, in qua subsistunt: quia
omne quod generatur, oportet esse compositum ex materia et forma; unde nec
Angeli nec animae rationales possunt generari, sed solum creari; secus autem
de aliis formis, quae etiam si sint simplices, non tamen habent esse absolutum,
cum non sint subsistentes; unde exitus in esse non debetur eis, sed composito
habenti talem formam, quod per se generari dicitur, quasi per se esse habens.
Formae vero praedictae non dicuntur generari nisi per accidens: et eadem
ratione materia prima, quae generationi substat, propter sui simplicitatem non
generatur, sed creatur. Secundo, propter elongationem a contrarietate, ut corpora
caelestia: omne enim quod generatur, generatur ex contrario. Tertio,
propter necessitatem generantis similis in specie generato: propter quod primae
hypostases immediate a Deo creatae sunt: ut primus homo, primus leo, et
sic de aliis: non enim homo generari potest nisi ab homine.
Aliter autem est de illis rebus ad quarum generationem non requiritur agens
simile in specie, sed sufficit virtus caelestis cum qualitatibus activis et passivis,
ut quae ex putrefactione generantur. Aliorum vero quae per motum et generationem
producuntur, creatura causa esse potest, vel ita quod habeat causalitatem
supra totam speciem, sicut sol est causa in generatione hominis vel leonis;
vel ita quod habeat causalitatem ad unum individuum speciei tantum, sicut
homo generat hominem, et ignis ignem. Horum tamen causa etiam Deus est,
magis intime in eis operans quam aliae causae moventes: quia ipse est dans
esse rebus. Causae autem aliae sunt quasi determinantes illud esse. Nullius
enim rei totum esse ab aliqua creatura principium sumit, cum materia a Deo
solum sit; esse autem est magis intimum cuilibet rei quam ea per quae esse
determinatur; unde et remanet, illis remotis, ut in libro de Causis dicitur.
Unde operatio Creatoris magis pertingit ad intima rei quam operatio causarum
secundarum: et ideo hoc quod creatum est causa alii creaturae, non
excludit quin Deus immediate in rebus omnibus operetur, inquantum virtus sua
est sicut medium coniungens virtutem cuiuslibet causae secundae cum suo
effectu: non enim virtus alicuius creaturae posset in suum effectum, nisi per virtutem

Torna all'inizio