Ideo percutientes a remotis debemus quiescere super sinistrum
pedem ante missum, et elongare nos cum dextro,
ut possimus vehementius impellere, et vibrare iaculum.
Sed quando manu ad manum pugnatur gladio: debemus
e contrario nos habere, ita quod pedem dextrum
teneamus ante, et sinistrum post. Nam quia latus dextrum
aptius est ad motum, si illud sit hosti propinquius, ratione
motus poterit melius ictus effugere: vehementius enim
percutitur quod stat, quam quod movetur. Rursus, si dextrum
latus sit hosti propinquius, melius poterit ipsum
percutere. Debent enim bellatores, cum ad manum pugnant,
tenere pedem sinistrum immobiliter: et cum volunt
percutere, cum pede dextro debent se antefacere, et
cum volunt ictus fugere, cum eodem pede debent se retrahere.
sic itaque tenendo pedem sinistrum immobilem, et
cum dextro se movendo, poterunt fortius hostes percutere,
et eorum ictus facilius fugere. Viso quomodo debeant
stare bellantes, si debeant hostes percutere: videre restat,
quomodo sunt hostes includendi et circumdandi. Sciendum
igitur, quod ratio aut nunquam sic circumdandi sunt
hostes in pugna publica, quod non pateat aliquis aditus fugiendi:
quia desperantes quasi necessitate compulsi efficiuntur
audaces, videntes enim se necessario moriendos,
possunt multa mala committere in eos qui contra pugnant.
Inde est quod laudatur Scipionis sententia, dicentis,
Nunquam sic esse claudendos hostes, quod non pateat
eis aditus fugiendi. Nam fugientibus hostibus nullum
est periculum, et in fuga periclitantur multi absque nocumento
persequentium. sed cum se vident inclusos, quasi
coacti feriunt includentes. Cum ergo supra diximus, formandam
aliquando esse aciem sub forma forsiculari, ut
quando hostes pauci, ad hoc quod melius includantur et
circundentur. Non sic intelligendum est, quod ita debeant
circumdari, quod nullus pateat aditus abscindenti, nisi forte
adeo essent pauci, quod quantumcunque debellare vellent,
|
|