Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
GAGUS mons est Minoris Asye haud longe a Patara; credo
idem cum superiori.
GALAAD mons est ad tergum Phenicis et Arabie Libano copulatus,
et in eodem civitas eodem nomine dicta quam cepit
Galaad filius Machir de manu Amorreorum et tam monti
quam civitati nomen suum imposuit, et ab eo olim Galadites
regio nuncupata est.
GALEO mons Attice regionis.
GALLICANUS Campanie mons est et imminet agro Falerno,
et eidem Casilinus.
GALLIDROMON mons est seu aliud ex cacuminibus imminentibus
Thermopylis.
GALMAD mons supra Idumeam et Samariam.
GARGARA Frigie mons seu summus Yde montis vertex,
nam Gargara dictus quasi 'cara caros' quod 'caput capitis' sonat,
idest 'altitudo altitudinis', ubi templum olim fuit Iovis.
GARGANUS Apulie mons est sinistrorsum ab Appennino in
Adriaticum veniens mare, cius in radicibus Sipontum civitas
olim a Diomede montis victore condita. Secus hunc Metapontum
dicunt, ubi Palladis Helinitis templum fuisse aiunt
in quo diu servata sunt Epii instrumenta quibus durium equum
apud Ylionem fabricaverat; et apud eundem asserunt locum
fuisse Daunie nominatum, in quo Palladis Achaie templum,
ubi bipennes eree et arma Diomedis sociorum deposita diu
ostensa sunt. Dicunt preterea ibidem fuisse canes Grecis venientibus
leta garrulitate blandientes. Sed quod longe maius
et verius atque venerabilius est, hoc in monte anno ab incarnato
Verbo .CCCCLXXXI. Zenone principe imperante Romanis divino
munere Michaelis archangeli specus incolis ostensus est,
in hodiernum usque celebris et summa a Christicolis devotione
visitatus.
GARI mons est Syrie, et secundum alios dictus Garius in
Samaria, in quo Cusei populi ab Assyriis in Samariam missi
relicto Ierusalem templo diis suis altaria construxerunt.
GAULALEUS Mauritanie mons est et ab eo circumbabitantes
Ethiopes Gaulales dicti sunt.
|
|