ordinem Melchisedech; nec necesse foret.  
 Cum esset , etc. Sed Christus est Sacerdos in aeternum,  
non Aaron: Aaron enim, quia mortuus est,  
non est sacerdos: Christus vero, qui vivit, sempiternus  
est sacerdos, non talis quales sunt umbratile  
sacerdotium gerentes. Vel ita:  Si ergo , etc.  
Ratio hic ostenditur cur Christus se obtulerit:  
Quasi dicat: Necesse est Christum aliquid offerre,  
ergo seipsum, et vere necesse est ut offerat: quia  
etsi esset super terram, quod pro peccato totius  
mundi digne posset offerri, non esset tamen sacerdos  
offerre dignus. 
 Item eodem capite paulo post:  
Ad haec,  Cum essent qui offerrent munera secundum  
legem . Restat ergo ut ipse se offerat, et sic introeat  
in interiora coeli.  Qui , etc., essent qui offerrent  
munera, dico, quid tales deserviunt, id est,  
plene serviunt, exemplari id est figurae.  Et , pro id est,  
umbrae coelestium mysteriorum. Coelestia dicit Ecclesiam,  
cujus pars in coelis regnans, pars secutura  
peregrinatur in terris. Exemplar autem, et umbras  
dicit figuras, quae exemplar sunt, et exemplum respectu  
diversarum rerum.
  |  
  |