Iohannes Boccaccius : De montibus, lacubus, fluminibus, stagnis et paludibus, et de nominibus maris |
[II] DE SILVIS
Silva, nemus et lucus idem. Verum silva primum ubicunque
longe lateque apud Latinos arborum et potissime silvestrium et
ut plurimum infructuosarum multitudo frequens excrevit dicta
est, quasi 'soliva' idest solitaria, eo quod raro ab hominibus
frequentetur; que si alicui numini, more gentilium vetusto, forsan
dicata fuisset, illico a numine nemoris sortiebatur nomen,
quod tamen superstitionibus illis cessantibus silvis minoribus
in hodiernum usque tribuitur. Lucus autem et silva et nemus
esse potest, dum modo per etatem et negligentiam frequentia
arborum et ramorum condensetur adeo ut diei lux auferatur
solo, ex quo per antiphrasim silva vel nemus quod obscurum
est lucus postea appellatur.
Ceterum quia silve, uti barba hominum et mulierum crines,
montium sunt ornamenta, ferarum domicilia ac pastorum armentorumque
persepe refugia nec non et multis mortalium
opportunitatibus prestent commoda, postquam de montibus
dictum est, de eis et nemoribus lucisque, et potissime de his
que apud auctores priscos famose sunt, singularis mentio facienda
est; in quibus, uti ante fecimus, etiam sequemur ordinem
alphabeti et ab Albunea que primum se offert, Dei nomine
invocato, sumemus exordium.
ALBUNEA Hetruscorum fuit famosissima silva in qua etsi tetri
odoris fons esset non obstitit quin ad eam omnis Ytalie multitudo
vetusto errore decepta pro responsis concurreret. Erat
profecto seu in fonte seu arboris in trunco spiritus aliquis immundus
qui deceptis orantibus responsa daret ambigua.
ANGITIA nemus Marsis inclitum.
ARDUENNA silva Gallie est magnitudine sua celebris valde.
Hec etenim per medios fines Treverorum a ripis Rheni fluminis
|
|