4. Si dicatur, quod Deus quievisse dicitur sicut voluntas quiescit in fine; contra.
Sicut quies corporis opponitur motui eius, ita quies voluntatis opponitur motui
eius, ut utrumque per similitudinem de voluntate dicatur. Sed motus voluntatis
non potest esse nisi secundum quod procedit de his quae sunt ad finem in finem
ipsum. Cum igitur talis motus Deo non conveniat, qui ex rebus aliis nec in sui
cognitionem, nec in sui amorem venit, videtur quod nec quies voluntatis sibi
convenire possit.
5. Praeterea, ea quae sunt aeterna non convenienter connumerantur inter ea
quae ex tempore inceperunt. Sed quies voluntatis divinae in suo fine est aeterna.
Ergo inconvenienter dies quietis divinae connumeratur diebus creationis
rerum, quae ex tempore inceperunt.
6. Praeterea, finis divinae voluntatis non est aliud a Deo. Si igitur intelligitur
requievisse propter voluntatem quiescentem in fine, videtur inconvenienter dici
in die septima requievisse, cum dies septima creatura sit.
7. Si dicatur, quod non requievit in die septima sicut in obiecto quietis, sed sicut
in tempore quietis; contra. Illud quod est aeternum, non est in tempore, sed supra tempus. Sed
quies divinae voluntatis est aeterna. Igitur non est in septima
die sicut in tempore.
8. Praeterea, sicut quies Dei qua in se quiescit, non habet finem, ita non habet
principium. Sed sicut vesperum est finis diei, ita mane est principium eius. Ergo
dies septima, si dicto modo accipiatur quies, non debet habere mane, sicut nec
habet vespere. Ergo cum assignetur sibi mane, non potest dici Deum die septima
modo praedicto quievisse.
SED CONTRA, deuter. 32, 4, «Dei perfecta sunt opera». Sed omnis artifex perfecto
opere suo quiescit.
Ergo Deo post naturae institutionem, quae fuit in sex diebus,
quies die septima convenit.
Praeterea, homo bene dispositus dicitur ex operibus suis in Deo requiescere,
quia opera sua ad Dei bonitatem refert. Cum ergo Deus omnia propter bonitatem
suam operetur, ut dicit Augustinus, et dictum est in prima distinct. 2 lib.,
videtur quod sibi conveniat ex his quae fecit, in seipso requiescere.
Solutio
Respondeo dicendum, quod quies, proprie loquendo, motui opponitur. Quia
vero motus causat laborem in operationibus nostris, ut dicit Philosophus
inde consecutum est ut quies labori opponatur;
et ex duabus significationibus quietis transumptae sunt aliae duae: quia
enim nostris operationibus motus adiungitur, inde in usum venit ut omnis operatio
motus dicatur, quamvis improprie; et secundum hoc omnis cessatio a quacumque
|
|