corpore mortis huius et in aethereis mansionibus Christum videre
regnantem, quem fuerat toto corde in terris pauperem paupercula
prosecuta. Artubus itaque sacris veteri morbo detritis, nova cumulatur
debilitas, quae et proximam vocationem ad dominum indicat,
et sanitatis perpetuae viam parat. Festinat sanctae memoriae Dominus
Innocentius IV una cum Cardinalibus visitare Christi ancillam,
et cuius ultra feminas nostri temporis probaverat vitam, mortem non
dubitat Papali praesentia venerandam. Ingressus monasterium, pergit
ad lectulum et infirmantis ori manum applicat osculandam.
Quam illa gratissime suscipit, et pedem Apostolici summa cum reverentia
osculandum exposcit. Ascenso ligneo scabello curialis dominus
dignanter pedem accomodat, super quem illa sursum et
deorsum inculcans oscula, vultum reverenter adclinat.
42 Petit exinde a summo Pontifice vultu angelico remissionem
omnium peccatorum. Qui cum diceret: Utinam ego tanta venia indigerem;
perfectae absolutionis munus et amplae benedictionis gratiam
impertitur. Recedentibus autem omnibus quia die illa de manu
provincialis Ministri sacram receperat hostiam, sublevatis in caelum
oculis, et iunctis ad Deum manibus, cum lacrymis ait sororibus suis:
Laudate Dominum , filiolae meae, quia tale beneficium Christus
hodie mihi est dignatus tribuere, quod caelum et terra non sufficerent
compensare. Ipsum, inquit, hodie recepi Altissimum, et eius
Vicarium videre commerui.
Qualiter germanae flenti respondit.
43 Circumstant matris lectum filiae quamcitius orphanandae:
quarum animas acerbi doloris gladius pertransibat. Non somnus
eas revocat, non fames ipsas divellit; sed lectulorum oblitas et mensae,
nocte ac die solum plangere delectabat. Inter quas Agnes virgo
devota, lacrymarum inebriata salsugine sororem efflagitat, ne, se
relicta, discedat. Cui Clara respondit: Placet Deo, soror carissima,
quod discedam; sed tu flere desiste, quoniam post me ad Dominum
festina pervenies; et magnam, tibi consolationem faciet Dominus,
priusquam a te recedam.
|
1
5
10
15
20
25
30
|