in capitulo lectus fuerit, prius canant Verba mea pergentes in aecclesiam,
postea septem psalmos sicut superius dictum est. Si uero alio aliquo
modo de hoc sacramento leuior negligentia euenerit, ex iudicio abbatis
uel prioris leuiori uindicta frater, cuius culpa hoc contigerit, puniatur.
<DE RASURA>
Qua die radendi sunt fratres citius solito pulsetur signum ad Primam
uel ad Terciam, si ipsa Tercia ante capitulum dici debet. In capitulo
non diu sedeant sed necessariis rebus explicitis surgentes pulsata tabula
dictoque Benedicite exeant in claustrum. Infantes ipsa die capitulum non
teneant sed statim post alios exeant, et in scolam suam pergant. Residentibus
cunctis et ad radendum paratis incipiat abbas aut prior quinque
psalmos, id est, Verba mea pro defunctis. Sacerdos ebdomadarius sedens
dicat collectas, alter quoque ebdomadarius iuxta eum sedeat et cum
eo psalmos teneat. Post quinque psalmos dicant omnes canonicas horas,
in quarum fine usque ad Uesperas non dicat sacerdos Dominus uobiscum
nec Benedicamus domino , sed post Per omnia saecula saeculorum statim
incipiat Deus in adiutorium meum . Post Uesperas uero dicto Benedicamus
domino psallantur Uesperae mortuorum, dehinc Completorium ut canonici,
postea familiares psalmi horarum.
Nullus in cuculla radatur sed prius cuculla exutus et frocco indutus
cuculla plicata et iuxta se posita radatur. Ille qui radit frocco exutus sit.
Iuuenes qui sunt in custodia custodes suos radant et custodes ipsos
iuuenes. Quod si custos nequiuerit aut nescierit radere roget aliquem
maturum fratrem, ut eum radat; ipse tamen custodiens ipsum iuxta eum
sedeat. Iuuenes quoque siue nutriti siue de saeculo uenientes utrique
tamen extra huiusmodi custodiam existentes non praesumant ut alter
alterum radant, sed seniores ab illis et illi a senioribus radantur. Magistri
pueros radant et ipsi a pueris radantur, si tamen huiusmodi scientiam
habent.
Hiemali tempore quando pueri et sanguine minuti atque infirmi post
capitulum accipiunt mixtum, refectorarii primi se radant, et post psalmos |
|