Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

334


Domini .Mo.C.XXXIIII., facte sunt in Ianua compagnie octo,
cum primitus non essent nisi septem. iste archiepiscopus Syrus
dedit monasterio sancti Benigni de Frutera ecclesiam
Sancti Benigni de Capite Fari, que olim ecclesia Sancti
Pauli dicebatur, ita tamen quod abbas semper de consilio et assensu
archiepiscopi eligatur et destituatur, et quod archiepiscopus monachos
possit corrigere et transferre. et ista omnia per privilegium domini
Innocentij pape secundi confirmata fuerunt. anno quoque
Domini .Mo.C.XXXV. galee .XII. Ianuensium Buzeam
iverunt et multos Sarracenos ibi ceperunt. navem quoque
unam magnam et divitem ibi ceperunt et Ianuam duxerunt.

Torna all'inizio