aliqua alia Longobardie civitas recordatur unquam amplius 
talem insimul habuisse nec collegisse. Et hoc fuit in die 
Mercurii, que fuit undecimo die mensis Augusti, in festivitate 
sancti Thiburcii martiris, scilicet in primo die post festivitatem 
sancti Laurentii,  quod  castrametati sunt ad Lardiragam 
supra flumen Olonne ex illa parte fluvii versus 
Papiam. Altera vero die, scilicet Iovis, factum fuit tunc prelium 
ad La Vernagolam inter Mediolanenses et Papienses; ex quo 
multi homines mortui, alii vulnerati, alii autem capti ab utraque 
parte fuerunt. Prelio itaque, cum a mane usque ad vesperas 
tenuisset, dirempto Mediolanenses ad castra remeaverunt. 
Tunc etenim in ipso die Iovis, eum omnes Mediolanenses 
fere iam cenaverant, quoddam divinum miraculum super 
Mediolanenses et omnem eorum exercitum evenit. Acciderat 
quippe, quod, cum quidam ex Mediolanensibus, qui in prelio 
vulneratus fuerat, a sociis ipsius duci Mediolanum volebat, 
ipsi socii eius et tentorium eorum, quod in capite albergarie 
versus Papiam fuerat, difixerunt et in terram proiecerunt. Hec
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
 
  |