pariant ornamenta, quoniam oratio nimis fucata meretricis habet
imaginem potius quam matrone: (27) unde fidem minuit,
autoritatem tollit et sermonem videtur ducere in contemptum.
(28) Quedam autem sunt exornationes verborum et quedam
sententiarum. (29) Exornatio verborum ex quadam venusta superficie
ac iocunda dispositione procedit, ut: 'Te Deum laudamus,
te Dominum confitemur', (30) et tales quidem exornationes
a Donato scemata nominantur. (31) Quandoque verborum
exornatio verbum nova significatione depingit et ad modum significandi
cogit accedere alienum. (32) Et huiusmodi exornationes
dicuntur tropi, quibus frequenter sacra pagina insignitur,
ut: 'Messes albent', id est populi convertuntur ad fidem.
(33) Exornationes autem sententiarum non verba respiciunt
sed ipsi tantum sententie accommodant dignitatem, (34) ut
'Quicumque vestrum est sine peccato hic primus in illam lapidem
mittat'. (35) Quoniam igitur homo, dignissima creaturarum,
nititur exornationem de sui natura non tantum in rebus
a se conditis sed etiam in sermonibus observare, ideo quid sit
in hoc loco dignitas videamus, de dignitate verborum et postea
sententiarum per ordinem tractaturi. (36) Sed petimus indulgentiam
de exemplis, quia non habemus oportunitatem exempla
|
|