filii nostri, nuper nostro culmini destinastis, tanto
clariorem novimus fidem vestram, quanto
per evidentiora signa cognovimus, non minus
de casuum nostrorum adversitate, vos deprimi,
quam de successuum prosperitate laetari.
Haec sunt etenim devotionis judicia, quae
mater fidelitas requirit in subditis, ut qualitercunque
fortunae dubietas successura proveniat,
qualitercunque tempora promittentur, fidelium
semper corda sint eadem, et in laudabilium
jugiter operum exhibitione persistant.
Sinceritatis itaque vestrae constantiam proinde
laudum titulis eo libentius extollimus, quo
plena de vobis votis nostris respondente fiducia,
vos ad nostra servitia promptos semper
et benevolos invenimus. Licet igitur casus
ipse, si casus dici debeat, ex quo negotia nostra
non cadunt, fabulose gravis et vulgariter
horridus videatur nos tamen ipsum pro levi
seu minimo reputantes, altitudinem mentis
nostrae propterea in nullo defleximus, nec ulla
vel modica causa nos proinde turbationis
affecit. Sed cum bellorum facta sint dubia,
et Serenitatis nostrae gremium abundet
copia filiorum, aequanimiter hujusmodi
nova suscipimus, et nostrae potentiae dexteram,
tanto propterea fortius in rebellium nostrorum
excidium incitamus, et erigimus
ad vindictam, quanto propter hoc videntur
apertius inanis gloriae ventum et frivolam resistendi
materiam assumpsisse. [Cumque casus
hujusmodi gladium nostrum potenter acuerit,
|
|