Petrus Damiani: Vita beati Romualdi

Pag 43


direxit, reliqua autem ut in simile opus expenderet reservavit.
Cognito hoc monachi sancti Michahelis beluino adversus eum
furore commoti sunt, tum quia pravis eorum moribus contrarius iam
in multis extiterat, tum quia quę illi deferebantur, non eis
omnia, sed quędam aliis impendebat. Facta igitur conspiratione,
unanimiter cellam eius cum sudibus et falangis irrumpunt, verberibus
eum multis afficiunt et direptis omnibus turpiter dehonestatum
de finibus suis expellunt. Cum itaque sic eliminatus
abiret et nimia tristitię vis in mentis eius iam interiora
descenderet, hoc apud semetipsum deliberat, ut iam de cętero sua

1



5




10
Torna all'inizio