Iohannes de Plano Carpini (ca. 1190-1252): Historia Mongalorum (ca. 1250)

Pag 319


<31>. Foris autem erat dux Ierozlaus de Susdal Ruscie et duces
plures Kytaorum et Solangorum, duo quoque filii regis Georgianie,
nuntius calif de Baldac qui erat soldanus, et plus quam decem
alii soldani Sarracenorum, ut credimus et ut a procuratoribus
nobis dicebatur. Erant enim ibi plus quam quatuor milia nuntiorum
inter illos qui portabant tributa et illos qui munera deferebant,
et soldanos et duces alios qui veniebant ad tradendum se ipsos,
et illos pro quibus ipsi miserant, et illos qui erant terrarum
prefecti. Hi omnes simul ponebantur extra tabulatum, et eis simul
bibere prebebatur; nobis autem et duci Ierozlao semper dabant
locum superiorem, quando exterius eramus cum ipsis. Putamus,
si bene meminimus, quod ibi fuimus bene per quatuor
septimanas; et credimus quod ibi fuit electio celebrata, non tamen
publicata fuit ibidem: et propter hoc maxime credebatur quod ibi
semper, quando Cuyuc de tentorio exibat, cantabatur eidem et
cum quibusdam virgis pulchris, que in summitate lanam habebant
coccineam, inclinabant ei, quod nulli alii duci fiebat, quousque exterius
morabatur. Hec autem sira orda nominatur ab eis.
<32>. Inde exeuntes, equitavimus ad alium locum, omnes
unanimiter, per tres aut quatuor leucas, ubi erat in quadam pulchra
planitie, iuxta quemdam rivum inter montes, aliud tentorium
preparatum, quod apud ipsos orda aurea appellatur, ubi <Cuyuc>
debebat poni in sede in die Assumptionis Domine nostre; sed

Torna all'inizio