Boncompagnus de Signa: Rota Veneris

Pag 82


propter consuetudinum diversitatem. Nam
sagaces mulieres in choreis saltantes faciunt nutus,
licet ab omnibus percipi non possint. Fit autem
actu quandoque in elevatione capitis, quandoque
in declinatione, risu, manu et passibus
tortuosis.
Inditium est quedam latens revelatio secreti,
per quam indicatur nobis, quid facere debeamus,
verbi gratia: quedam enim formosa monialis
vidit iuxta ianuas templi transire amasium
suum, unde statim accepit librum et incepit canere:
"sol fa mi re, sol fa mi re, sola sum, sola
sum". Hoc enim erat inditium quia indicabatur
ei per tales voces, quid facere deberet. Est enim
differentia inter nutum et inditium, quia nutus
fit multum latenter, indinum aliquantulum expresse.
Item nutus fit tantum actu, inditium vero
actu et voce. Item est notandum, quod omnis
nutus est largo modo indinum, quoniam per ipsum
semper aliquid indicatur, set non convertitur.
Inditium enim dicitur, quando mulieres frequenter
aliquos nominant, quia indicatur, quod
eos diligant vel diligere velint. Inditium est, ut si
aliquis frequentet horam alicuius mulieris et
ultra quam consueverit se incipiat perpollire,

Torna all'inizio