tot resistere nequisset. Et quia equum suum sub eo interfecerant,
pedes ab eis ita uiriliter se defendit quod nullus ex Grecis
tam audax extitit aut securus qui in eum manus inicere presumpsisset.
Naturales quidem fratres sui uidentes Troyanorum exercitum
quasi deuictum et Hectorem non uidentes conuenerunt in vnum,
querentes eum sollicite inter turmas sic quod ad ipsum uirtuose
perueniunt. Thelamonium letaliter uulnerant, et Dindaron, vnus
ex fratribus ipsis, irruit in Polixenon, quendam Grecorum nobilem
amiratum, qui quendam potentem et fortem dextrarium equitabat,
et ipsum potenter inpellens dextrario proiecit ab ipso, et eo per
habenas arrepto, ipsum Hectori pugnanti pedes obtulit. Quem
statim Hector ascendit. Illic omnes predicti fratres Hectoris naturales
contra Grecos fecerunt miracula in armorum uirtutibus de seipsis.
Tunc superuenit Deyfebus cum tota acie sua quam deputauerat
sibi Hector cum illis uidelicet de Poenia arcus habentibus et
sagittas, cum quibus uulnerauerunt multos ex Grecis. Et ipse Deyfebus
Teucrum regem in facie grauiter uulnerauit. Troyani itaque
qui iam fugam arripuerant, animositate resumpta, ad pugnam redeunt.
Quare bellum durius instauratur.
Theseus predictus dum contra Troyanos multum insisteret, Quintilienus,
vnus ex filiis naturalibus regis Priami, et rex Modernus
cum eo in Theseum irruunt, ipsum capiunt, et captum interficere
moliuntur. Aduersus quos Hector exclamans ne ipsum offendant,
dimittunt illum et iussu Hectoris eum liberum permiserunt. Qui
Hectori humiles grates reddit et liberatus accessit ad Grecos. Tunc
ex parte Grecorum uenit ad bellum rex Thoas cum illis de Calcidonia
et Philitoas cum eo, qui se ingerunt in certamen. Rex
autem Thoas irruit in Cassibilans, vnum ex filiis naturalibus regis
Priami, et uidente Hectore fratre suo, sic grauiter eum percussit
quod eum mortuum deiecit ab equo. De cuius morte Hector
nimium exacerbatus et dolore commotus in confusionem Grecorum
durius aspirauit. Nam multos interfecit ex eis, nunc alios uulnerat,
nunc alios prosternit ab equis, sic quod in uirtute sue potencie et
animositate suorum Greci sunt dare terga coacti.
|
|