Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

296


Conradus, episcopus quintus decimus, cepit circa annos Domini
.Mo.LXXXIIII. et vixit in episcopatu annis sex. huius episcopi
tempore Ildebrandus, de quo supra dictum est, factus
est papa et Gregorius appellatus. iste, synodo celebrata, excommunicavit
omnes clericos occidentalis Ecclesie uxoratos et concubinarios,
et eorum missas audiri penitus interdixit; de quo tantum
scandalum exortum est, ut nullius heresis tempore sancta
Ecclesia graviori scismate sit concussa, ita quod, favore Henrici
imperatoris, Guibertum archiepiscopum Ravenatem papam scismatice
creaverunt et Gregorium deposuerunt. Pisani quoque
Guiberto scismatico totis viribus adheserunt, Ianuenses vero Gregorio
auxilium fideliter prebuerunt. dictus vero Gregorius Henricum
imperatorem excommunicavit et Guibertum perpetuo
anathemate dampnavit. circa hec tempora fuit quidam vir

Torna all'inizio