: Legenda sanctae Clarae virginis

Pag 2438


aegritudinum pondere praegravata, festinare videtur ad finem, placuit
tamen Deo, ad tempus illud ipsius obitum reservare, quo ab Ecclesia
Romana cuius erat factura et filia specialis, dignis valeret honoribus
exaltari. Summo namque Pontifice cum Cardinalibus moram
trahente Lugduni, cum Clara prae solito urgeri morbo coepisset,
filiarum mentes ingentis doloris gladius cruciabat.
40 Mox cuidam Christi ancillae, virgini Deo devotae, de monasterio
S. Pauli, Ordinis S. Benedicti, huiusmodi visio demonstratur.
Videtur sibi una cum suis Sororibus apud S. Damianum dominae
Clarae infirmitati assistere, ac eamdem Claram in lecto pretioso iacere.
Flentibus autem et cum lacrymis beatae Clarae praestolantibus
exitum, formosa quaedam mulier ad lectuli caput apparens, lacrymantes
alloquitur: Nolite, inquit, o filiae, plorare victuram: quoniam
mori non poterit, quousque Dominus cum suis discipulis veniat.
Et, ecce, post modicum tempus pervenit Curia Romana Perusium.
Audito vero eius infirmitatis augmento, properat de Perusio dominus
Ostiensis invisere sponsam Christi, cuius fuerat officio pater, cura
nutritius, affectu purissimo semper devotus amicus. Pascit
infirmam Dominici corporis sacramento, pascit et reliquas salutaris
exhortatione sermonis. Supplicat illa tantum patri cum lacrymis ut
suam et aliarum dominarum famulas pro Christi nomine habeat commendatas.
Verum illud super omnia rogat, ut privilegium paupertatis
a Domino Papa et cardinalibus sibi impetret confirmari: quod
fidelis ille religionis adiutor sicut verbo promisit, sic opere adimplevit.
Revoluto anno Dominus Papa cum Cardinalibus de Perusio
transivit Assisium ut de transitu Sanctae praeostensa visio sortiretur
effectum. Ipse namque Summus Pontifex, ultra hominem, citraque
Deum existens, personam Domini repraesentat: cui in templo
militantis Ecclesiae familiarius haerent, velut discipuli, domini
Cardinales.
Qualiter eam infirmam Dominus Innocentius visitavit, absolvit
et benedixit.

41 Accelerat iam divina providentia suum de Clara implere
propositum: accelerat Christus pauperem peregrinam superni regni
palatio sublimare. Cupit iam illa et toto desiderio spirat liberari de

1



5




10




15




20




25




30




35
Torna all'inizio