Aegidius Columna Romanus: De regimine principum

Pag 573


ballistis. Nam quia contingit quod ipsos hostes non
possumus immediate attingere, utile est eos sagittis impugnare:
immo dato quod pugnantes se cum hostibus possint
coniungere, antequam coniungantur proficuum est
eos arcubus et ballistis terrere. Legitur enim de Africano
Scipione, qui cum pro populo Romano certare deberet,
non aliter contra hostes se obtinere credebat, nisi in
omnibus aciebus electos sagittarios miscuisset. Quinto,
sunt bellatores exercitandi ad iaciendum lapides cum
fundis. Hic enim modusbellandi in quibusdam marinis
Insulis fuit inventus, in quibus pueri (ut Vegetius recitat)
adeo industres erant, ut matres nullum cibum eis exhiberent,
quem non primo cum funda percuterent. Est enim
hoc exercitium utile, quia fundam portare, nullus est labor.
Interdum tamen evenit, ut in lapidosis locis habeatur
conflictus, et ut mons si taliquis defendendus. In impugnatione
etiam castrorum et civitatum non inutile est
lapides cum fundis eiicere. Sexto, exercitandi sunt bellantes
ad percutiendum cum plumbatis. Nam pila plumbea
vel ferrea cum cathena aliqua coniuncta manubrio ligneo
vehementem ictum reddit. Nam propter vehementiorem
motum aeris, vehementius percutit pila cum cathena
hastae infixa, quam si ipsi hastae,vel ipsi manubrio ligneo
esset coniuncta. Ad omne enim genus percussionum
exercitandi sunt bellantes, ut contra alios et alios hostes,
aliter et aliter percutiendo, dimicent. Septimo, bellatores
exercitandi sunt ad ascensiones equorum. Nam, ut Vegetius
recitat, fiebant antiquitus equi lignei, ad quos ascendendos
iuvenes, in hyeme exercitabuntur sub tecto: aestate vero
in campo, et primo equos illos ascendebant inermes, deinde
armati: et adeo ad hoc assuefiebant, ut a sinistris et a
dextris, et undique equos illos ascenderent. Imo (quod
plus erat) evaginatis mediis gladiis ascendebant in illos.
In tantum ergo circa hoc exercitabantur in pace, quod
in tumultu praelii sine mora de facili ascendebant equos.

Torna all'inizio