6.  Peccatum non cognovi , id est, tantam vim  
concupiscentiae antea non eram expertus, quantam  
postea; quod cognovi esse prohibitum. Vel, nesciebam  
concupiscentiam esse peccatum. 
7. AMBROS.  Operatum est in me . . . . . . . quae et  
legem transcendit. 
8. AUGUST. ( Contra duas epist. Pelag. ad Bonifac. 
lib.  I, cap. 9, tom. VII.)  Sine lege enim . Peccatum  
mortuum est, non intelligamus nisi tanquam non  
sit; latet, non apparet; penitus ignoratur, tanquam  
innescio quibus ignorantiae tenebris  
sepultum. 
9. AMBROS.  Ego autem vivebam , sine timore, securus 
quod non esset Deus judicaturus. 
10. AUGUST. ( De Verb. Apost.  serm. 5, cap. VII,  
tom. X.)  Sed cum venisset . Quid est, revixit peccatum?  
apparere coepit, rebellare adversus me  
coepit. 
11. ( ibid. )  Ego autem mortuus , id est, praevaricator 
factus sum. 
12. ( Quaest .  83  lib. , quaest. 66, tom. IV.)  Nam peccatum . 
Quod autem ait: Fefellit me peccatum,  
occasione accepta per mandatum; sive quia suasio 
delectationis ad peccatum vehementior est, cum  
adest prohibitio, sive quia etiam si quid homo fecerit  
secundum jussa legis, si adhuc non sit fides,  
quae integra est, vult sibi retribuere, non Deo, et  
superbiendo plus peccat. 
13. AMBROS.  Occasione accepta . Peccatum dicit  
diabolum, qui invidens homini, quem habebat  
provisum per legem exarsit, ut illi legem inverteret,  
qui ante legem quasi mortuus erat, quia ab  
illusione cessabat. 
14. AUGUST. (BEDA.  in cap.  8,  ad Rom. )  Supra  
modum peccans . Quia etiam et praevaricatio. Quando  
enim delinquebat sine mandato, minus erat.  
Quando deliquit per mandatum, excedit modum.
  |  
  |