Iacobus de Varagine: Chronica civitatis Ianuensis

161


fit ut qui, probitate deserta, homo esse desierit, cum in divinam conditionem
transire non possit, vertitur in beluinam".
secundo illi, qui sunt vitijs subiecti, non sunt liberi sed servi. ideo
dicit Dominus in Evangelio: "Omnis, qui facit peccatum,
servus est peccati". et beatus Petrus apostolus dicit: "A quo
enim quis superatus est, huius et senus est". nam, sicut dicit
Augustinus, peccator est servus tot dominorum quot vitiorum.
istud ostendit Dyogenes philosophus loquens cum
Alexandro. supradictus enim philosophus nolebat cum hominibus
conversari, sed in heremo in quadam vegete morabatur
et ita quod in estate volvebat fundum soli, et sic semper umbram
habebat; in yeme vero os vertebat ad solem, et sic semper solem
habebat. cum igitur Alexander imperator yemali tempore ad
eum accessisset et ante eum stans umbram sibi faceret, dixit
philosopho si volebat ut aliquam gratiam sibi concederet.
cui ille respondit: "Vellem ut mihi non auferres quod

Torna all'inizio