Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 5, p. 202


Solutio II
Ad secundam quaestionem dicendum, quod convenientissime per corporalem
visionem Annuntiatio facta est. Primo ut Annuntiatio esset certior. In his enim
quae visibiliter cernimus minus decipimur. Secundo, quia, ut dicit Dionysius in
Epistola 9 ad Titum, haec est causa quare nobis divina per corporales figuras
proponuntur, ut utraque vita hominis secundum suam proprietatem divina
cognitione illuminetur; sensitiva scilicet imaginatione figurarum; intellectiva
vero contemplatione spiritualis veritatis. Similiter etiam decuit ut Virginis
aspectus uterque suo modo nobilitaretur, interior scilicet per revelationem tanti
mysterii, et exterior per corporalem Angeli visionem. Tertio, quia annuntiatio
debebat proportionari ei quod annuntiabatur. Annuntiabatur autem visibilis
missio Filii Dei in mundum; unde decenter Angelus nuntians corporali visione
apparuit.
AD OBIECTA
Ad primum ergo contra hoc obiectum dicendum, quod quamvis intellectualis
visio sit melior corporali, tamen utraque simul efficacior invenitur quam altera,
propter connaturalitatem humanae cognitionis ad sensum.
Ad secundum dicendum, quod corporalis apparitio ad Virginem facta est, non
propter confirmationem fidei, sed propter significationem mysterii, vel propter
dignitatem ipsius, ut sibi singulari modo divina panderentur.
ARTICULUS 2
Utrum Annuntiatio debuit fieri per Angelum
Ad secundum sic proceditur.
1. VIDETUR, quod annuntiatio per Angelum fieri non debuit. Missio enim qua
Filius mittitur ut sit homo, est excellentior ea qua mittitur ut sit cum homine, ex
parte effectus. Sed missio qua mittitur in mentem ut sit cum homine, non completur
mediante Angelo, qui menti non illabitur, ut in 2 lib., dist. 11, art. 4, dictum
est. Ergo nec quando missus est ut esset homo, oportuit per annuntiationem
Angeli fieri.
2. Praeterea, superior non instruitur per inferiorem. Sed beata Virgo fuit
Angelis superior quia Deo acceptior. Ergo non debuit sibi per Angelum Christi
conceptio nuntiari.
3. Praeterea, ordo reparationis debet respondere ordini primae conditionis. Sed
in prima conditione praeceptum divinum ad mulierem per virum venit. Ergo et
per aliquem virum prophetam annuntiari debuit Virgini conceptio filii.

Torna all'inizio