offensis assumptus. Vellemus etenim tam
gloriosa praeteritorum memoratione foveri,
quod illam gerimus de patre fiduciam,
illam de subditis constantiam haberemus, quod
in spe paterni consilii, et fide firmissima subiectorum,
cuncta post terga possemus secure
relinquere, et ad exterminium Tartarorum,
postpositis omnibus, festinare. Ecce verisimiliter
opinamur, quod fama dissensionis hujusmodi,
non modicam Tartaris praestat audaciam,
ut in seipsum divisum fidei nostrae regnum,
facilius desoletur. Audito veruntamen
per venerabilem Varmacensem Episcopum,
legatum ad nos Regis Ungariae, tam
magna de Tartarorum venientium tempestate,
viis et iugis montium maturatis, versus
Romam direximus gressus nostros: ubi devotione
nec minus potentia nostra de vicino conspecta:
si apud summum Pontificem, quae
sunt patris, invenerit filius, et apud Apostolicam
sedem pro tanta fidei necessitate consilium:
non dubitabit nullatenus, nec retardabit
Romanus Augustus, Catholicus Imperator, ac
rebellium inclytus Dominator, pro tanta fidei
necessitate corpus exponere, et totius potentiae
suae vires offerre. Vos denique patres conscripti,
quibus est pestis ipsius fama clarior,
quia causa vicinior nobis prosequentibus Imperii
nostri causam, quia dum patria et avita regna
recepimus, non aliena per iniuriam
usurpamus: vias omnes inveniatis et modos,
|
|