Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, III

vol. 6, p. 732


donum «consilii». In via autem altera modus humanus est quod ex his quae frequenter
solent accidere, homo de inventis per consilium iudicet probabiliter,
quod fit per «gnomen», et «synesim»; et ulterius ordinem huius iudicii imponat
inferioribus, quod fit per «prudentiam», quae praeceptiva est. Sed quod homo
certitudinaliter sentiat de his quae agenda occurrunt, supra hominem est, et
hoc fit per donum «scientiae», quae docet conversari in medio pravae et perversae
nationis; unde et ipsum nomen certitudinem importat.
Executio autem activae vitae in duobus consistit: scilicet in operationibus, quibus
fit communicatio ad alterum, et in passionibus, quibus homo ad seipsum
disponitur. Operationes autem quibus fit communicatio ad alterum, secundum
humanum modum regulantur, vel ex eo ad quem est communicatio, sicut cum ei
aliquid exhibetur, quod facit «iustitia»; vel ex ipso qui ad alterum sua communicat,
inquantum bonum eius relucet in tali communicatione, ut mensura harum
communicationum: quae quidem communicatio vel est in hoc quod homo sua tribuit,
quod facit «liberalitas» in mediocribus, et «magnificentia» in maximis
donis vel sumptibus: vel in eo quod seipsum alteri exhibet sive per cognitionem,
ut scilicet cognoscatur talis qualis est per dicta et facta, quod facit virtus quaedam
quae a Philosopho dicitur «veritas»; sive per affectionem,
inquantum se delectabilem exhibet sociis, ut in ludis, quod facit «eutrapelia»; vel
in communi vita, quod facit «amicitia», quae a Philosopho virtus ponitur
per quam homo ad unumquemque decenter se habet in dictis et factis. Sed
quod ratio communicationis quantum ad omnia praedicta non attendatur ex
bono communicantis, vel eius ad quem est communicatio, ut in his terminis includatur,
ut homo alteri tantum tribuat quantum debet, vel quantum ei expedit qui
tribuit, sed quantum est Deo acceptum divinum bonum quod in se vel in proximo
relucet, hoc supra humanum modum est; et hoc fit per donum «pietatis».
Passiones autem vel pertinent ad concupiscibilem vel ad irascibilem. In passionibus
ergo irascibilis dirigendis secundum humanum modum accipitur pro
mensura vel regula, rationis bonum. Passiones enim irascibilis ad tria reducuntur.
Primum est spes, quae est respectu ardui boni consequendi: quae quidem
dirigitur per hoc quod homo pensatis viribus propriis secundum eorum mensuram
ad ardua virtutis opera se extendat; et hoc facit «magnanimitas» quae est
circa magnos honores, et quaedam virtus innominata, quae est circa mediocres.
Honor enim virtuti debetur. Secundum autem est timor et audacia, quae sunt
respectu mali difficilis imminentis; et in his passionibus dirigimur, ut secundum
quantitatem suarum virium quis huiusmodi aggrediatur vel fugiat, quod ad
«fortitudinis» virtutem pertinet. Tertium ira, quae consurgit ex laesione praecedente,
in qua dirigimur ut homo non insurgat in vindictam ultra quantitatem
offensae; et ordinem iuris, quod facit «mansuetudo». Sed quod homo in omnibus
his pro mensura accipiat divinam virtutem, ut scilicet ad ardua virtutis
opera se extendat, ad quae scit se suis viribus non sufficere, et pericula quae

Torna all'inizio