Gotifredus Viterbiensis: Gesta Friderici

Pag 307


GESTA FRIDERICI.
PARTICULA XV. DE GESTlS DOMNI FRIDERICI ROMANORUM IMPERATORIS.
Incipit a guerra Mediolanensium et Lombardorum anno Domini 1162. temporibus domni
Adriani pape IIII. et Alexandri III.

Regibus antiquis descripsimus omnia late,
Tu minor etate, Friderice, prior probitate,
Iam tua gesta patent, que recitare placet.
Nam Fridericia tempora, prelia gestaque novi;
Indeque maxima vel magis obtima promere vovi,
Que tulit aut movit, queve recepit ob id.
[Dum canimus magni regis, mea musa, cacumen,
Sub brevitate suum studeamus tangere numen.
Altius incipias; organa nostra tument.
Nunc tibi lingua mea panget, Friderice, trofea,
Acta gigantea canat omnis in orbe chorea.
Tu quoque, musa mea, surge; canamus ea.
Flos fuit ex flore regum Fridericus honore;
Sumpsit eum regem Iermania plena favore,
Imperii dominum semper habere volens.
Rex ut Aquisgrani Karulorum sede resedit,
Ordine legitimo Iermania prorsus hobedit;
Finibus Ytalie rex sua signa dedit.]
1. Incipiunt gesta inter imperatorem Fredericum et urbem Mediolanum a prima exaltatione
imperatoris F. et primo ingressu eius in Ytaliam.

Urbs Melana potens, meritis dicenda leena,
Viribus eximia, populis et milite plena,
Seva, superba, fera, tota rebellis erat.

Torna all'inizio