Praeterea, maior lux maiorem visionis claritatem causat. Sed lux increata, qua
videt Deus, in infinitum est maior quam lux creata intellectus Christi. Ergo
Deus in infinitum limpidius videt.
Quaestiuncula IV
1. Ulterius. VIDETUR quod anima Christi non uno intuitu omnia videat quae in
Verbo cognoscit. Quia, sicut dicit Philosophus, scimus plura, intelligimus
vero unum. Sed non videt anima Christi aliqua in Verbo nisi intelligendo.
Ergo non potest uno intuitu omnia videre.
2. Praeterea, anima Christi in Verbo videt omnia quae videt Verbum. Sed
Verbum videt infinita. Ergo et anima Christi videt infinita. Si igitur simul actu
omnia videret quae ibi videt, esset pertransire actu infinita; quod non contingit.
3. Praeterea, quantitas virtutis commensuratur operationi. Sed anima Christi
est finita. Ergo non potest in operationem infinitam, nec in infinitas operationes
simul. Sed si omnia infinita videt simul anima Christi diversis operationibus
secundum diversa obiecta, habet infinitas operationes simul. Si autem una operatione,
habet infinitam operationem, quod est impossibile. Ergo non videt actu
omnia simul quae videt in Verbo.
4. Praeterea, Angeli beati non vident simul actu quidquid vident in Verbo: unde
et unus alium illuminat. Sed visio qua anima Christi videt in Verbo, est similis
illi visioni. Ergo non omnia simul videt in Verbo.
SED CONTRA, Philosophus dicit, quod felicitas non consistit in
habitu, sed in operatione. Sed Christus est perfecte felix et beatus. Ergo est in
actu omnium eorum quae cognoscit.
Praeterea, quaecumque cognoscuntur, cognoscuntur vel habitu vel actu. Sed
Christus non videt per aliquem habitum specierum ea quae videt in Verbo. Si
ergo non videt actu, nullo modo cognoscit nisi in potentia.
Praeterea, quaecumque videntur in una specie simul videntur, sicut homo simul
videt quantitatem et colorem. Sed omnia quae videt anima Christi in Verbo,
videt in una essentia Verbi quasi in una specie. Ergo anima Christi omnia simul
videt.
Solutiones
Solutio I
Respondeo dicendum ad primam quaestionem, quod illud proprie comprehenditur
quod attingitur ab intellectu secundum totam rationem suae cognoscibilitatis,
et hoc est fines eius conspici: non quidem rei, quia sic Deus seipsum non
|
|