Petrus de Vinea omnem devotionem et fidem. Oblatum
mihi per latorem praesentium fratrem S. regale clenodium
gaudium attulit, sed stuporem ingessit. Unde mihi
hoc quod domini mei filius in me respicere dignaretur?
Subarrhasti me, domine mi rex, annulo devotionis et
fidei, quanquam hoc nulla causa cujuslibet necessitatis
exigeret; ego enim servus tuus et filius ancillae tuae.
Quum illud nec aetatis robustae perfectio postularet, suasit
hoc tamen industriae paternae successio et illa praecipue
regibus innata nobilitas per quam, Cesaribus virtus
influit ante diem.
n. 39
Illustri regi Sardiniae Petrus de Vin. Confortare, domine,
et viriliter age ut quod [de] te multorum tenuit
opinio, veritas attestetur nec regiae prolis animum inoptata
negotiorum multitudo confundat. Ecce enim quod
ad consummationem omnium desideriorum nostrorum
nobis imperialis potentia procul dubio conjungetur...
|
|