Salimbene de Adam: Cronica

Pag 900


habebant, ubi etiam fuit cum fratre suo sepultus, ut superius
dictum est, in sepulcro patrum suorum. Cuius anima, si fieri potest,
per misericordiam Dei requiescat in pace! Amen. Nam, dum
viveret, multum ostendebat se meum amicum et fratris mei fratris
Guidonis Ade, qui similiter in loco Montis Falconis obiit et
habuit sepulturam. Reputabatur tamen dominus Guido de
Bibianello, ab his qui non diligebant eum, malitiosus homo, et
imponebant ei multas pravitates, videlicet quod infamator et
oblocutor esset servorum Dei, iuxta verbum quod scriptum est,
Eccli. XI: In electis imponit maculam. Et talis est carnalium hominum
consuetudo, ut libenter servos Dei infament. Credunt enim
ex hoc de peccatis suis excusationem habere, si secum associaverint
sanctos viros. Item imponebant ei quod solitus erat dicere
quod, si esset predestinatus ad vitam eternam habendam, haberet
illam, quantumcumque peccaret, et si prescitus ad damnationem
eternam, haberet similiter illam, quantumcumque bene faceret.
Et ad hoc probandum inducebat illam Scripturam Luc.
XXII: Filius hominis secundum quod diffinitum est vadit. Et
hec fuit stultitia sua, quia, quantumcumque diceretur sibi tam a
me quam ab aliis fratribus et amicis suis quod caveret sibi, parvipendebat
et audire nolebat, sed taliter respondebat: «Scriptum
est, Eccli. XIX: Qui cito credit, levis est corde. Et iterum, Eccli.
XIX: Non omni verbo credas. Et iterum, Ecclesiastes VII: Cunctis
sermonibus qui dicuntur ne accomodes cor tuum, ne forte audias
servum tuum maledicentem tibi». Cui e contrario taliter respondebam,
cum doctissimus essem in Biblia, atque sibi dicebam:
«Scriptum est in Proverbiis, Sapiens dicit, 28: Beatus homo qui
semper est pavidus; qui vero mentis est dure, corruet in malum.
Et iterum Eccli. 18: Homo sapiens in omnibus metuit. Et beatus
Ieronimus dicit: 'Prudenter timetur quicquid potest accidere'».
Et, ut superius dixi, iste audire nolebat, immo exagitabat caput
quasi contemnendo que sibi a me dicebantur. Cui dixi: «In Proverbiis
scriptum est, XII: Via stulti recta sibi videtur; qui autem
sapiens est audit consilia. Et iterum in Proverbiis scriptum est,
21: Excogitat iustus de domo impii, ut detrahat impios a malo».
Cum igitur talia perorassem dicendo: «Quod meum est dixi

Torna all'inizio