cum securitate et pace et temporum diu[tu]rnitate. Similiter
vbi nobilis precipitatur propter malum consilium et promptitudinem.
Duo sunt quorum vnum obfuscat alterum, nec
habet alterum ipsorum dominium super alterum. Multa enim
transeunt cum consilio absque promptitudine; nec potest
quis ad aliquid peruenire nisi per illam. Ille vero qui querit
verba dolosa, cum nesciat finem rei qui sequitur ex eo,
facit sicut tu fecisti. Iam enim sciui tuam prauitatem et vanam
gloriam anime tue, et quotidie meditabor in hac ad
turpe, quo tuum cognoui appetitum et delectationem tui
cordis ad malum, quia in vltimis recolliges quod plantasti
et metes quod seminasti, et convertetur malum super te et
me. Vir enim misericors et intelligens meditatur in rebus
antequam veniant, et perseuerat in re quam ipse scit posse
sequi secundum suum desiderium. Rem vero quam scit
posse precipitari, a se prolongat. Nec cessaui corrigere te,
ter annunciare tibi onus peccati tui in principio tui processus,
nisi propter vnum quod tibi modo non possum exprimere.
Scio enim quoniam verba mea non adijciant tibi
rectitudinem, nec conuertent te a malo in quo es. Nunc
autem quia tibi patuit tuum vile consilium et tuus intellectus
qui factus est malicia et finis tuorum operum, expone
tibi ea que prius egisti et vsque nunc, quoniam tu
scis bene aptare verbum, non tamen opera. Dicitur autem
quomodo non est interficiens regem, nisi habens in se talem
naturam, et hoc est per quam permansit leo deceptus in
te. Non est verborum bonitas nisi in opere, neque sapientie
nisi in iusticia, [neque] amoris neque in corde, neque
|
|