tractatur. Nam ratiocinatio, nisi necessitatem habeat, facillime refellitur. Omnis autem assensio vel a naturae ordine vel ab hominum opinione vel a rerum comparatione colligitur. Naturae ordo et sensus omnes et iura naturae comprehendit. Nam quae sensu aliquo percipimus, his facillime assentimur, ut quae videmus, audimus, tangimus. Item, quae naturae consentanea sunt, ut: "Pater est, liberos igitur amat"; et quae sunt generis eiusdem. Quae opinione hominum constant, ea partim legibus probantur, ut: "Qui hominem occiderit, morti subiacere". Partim sententiis hominum, ut: Quae princeps aut senatus decrevit, ea servanda esse". Partim consuetudine, ut: Maioribus natu assurgendum". Partim communt quodam hominum consensu,: ut: "Bonis praemia, malis poenas post mortem esse praeparatas". Quae autem ex comparatione probantur, ea vel contrariam rationem exigunt vel similem vel maiorem vel minorem. Quarum partium omnium exempla superbius posuimus. Hoc autem universum, quod probabile appellamus, Cicero in plures species subtilius dividit: quas, quoniam ad hanc institutionem non pertinent, praetermisi. Quis aunt ordo in argumentis collocandis servandus sit, praecipi satis certe non potest. Non enim vel in omnibus orationibus, vel epistolis, vel scriptis unus idemque semper est servandus. Aliae enim causae levissima quaeque argumenta in principio
|
|