confessione morbosa sua studuit expiare peccata,
ac demum tamquam princeps catholicus sanguine
ac corpore Domini Jesu Christi animam,
adhuc in corporea mole sedentem, cum reverentia
multa pavit. Receptis igitur cum ingenti
devotione ecclesiasticis sacramentis Ecclesiae,
qui percusserat et gentes multas, et occiderat
reges fortes, bello mortis evictus, fatorumque superatus
insultu, gentibus insuperabilis, et invincibilis
ferro, non sine gravissima clausi
sub pectore punctura doloris mundi mutabilis
consumavit agonem.
Ecce quomodo nullius est longa potentia, ecce
qualiter summis rebus negotium est stare ....
.. videre, quod cuncta fluunt, et nihil est in toto
orbe, quod perstet. Videtis qualiter totius
quondam regnator Italiae, superbis dudum tot
terris, tot populis imperans, animo tanto donatus,
tanto et tam potenti stegmate nobilis, jacet
ad Fogiam. Demum transvectus Neapolim, non
ut homo, sed ut truncus, non ut vincens, sed ut
ictibus lethi victus, non premens, sed oppressus,
non imperans, non superbus, sed mutus, occubans,
imperio consumatu, caput sine voce, pectus
sine mente, cor sine cogitatione, sine superbia
intestina, totusque terrea moles factus, hic
fatorum ejus est finis, hic ............ enim exitus
casibus prolabentem, et se a devotione gallicam
subtrahentem. Filios habuit, filios perdidit,
habuit successores modo haeredes, heu reges. Tam
nobilis vita regis, tam magnanimi casus regis
sit nobis in proverbium, veniat singulis in exemplum.
Rex quondam Karolus diebus nostris ut aquila
nostri generis ad coelestia montana volavit,
ascendit praepes cacumina montis Caucasi, ad
quem Romani vobis tam fama nequivit ascendere,
alas sui dominii singulos expandit ad Italos,
protexit Guelfos suarum alarum velamine, Gibellinorum
capita tenebris obumbravit, haereticorum
et conventicularum superbos fasciculos
magnitudinis fervore combussit, cujus fervoris
scintilla ecclesiasticae fidei zizanias consumptiliter
inflammavit, et pullulantes haereses interemit,
et quondam inaspectatae adventu suo
servitutis regnicolarum creditus est delevisse chirographum,
et jugum captivitatis antiquae solvisse,
ac notam totius contagionis proditoriae
diluisse de regno; cujus conditionis imago, nec
mirum, prostrabat pudore justitiae viduata.
Nunc autem, ut audistis, occumbentis belli pendente
fortuna, quae est eventibus pugnae anceps,
regnum dimisit in dubio, ut possitis credere,
quod interdum non cessantibus hostibus dimicetur,
seu ut Ecclesia Dei praevaleat, regnum lacerum
votivam restituatur ad pacem, regum
discordia equanimitate concordiae sopiatur, et
jussu suo, quibus, se contentet gratia Salvatoris
qui dixit "pacem meam do vobis, et pacem meam
relinquo vobis", mediatrix assistat, quae sicut
a Filio, sic a Patre, et Spiritu sancto, tamquam
|
|