Papias: Ars Grammatica

Pag 85


masculinum apud Virgilium est. 65 Pluralia tantum masculina
sunt, ut "Penates", preter "tres" uel "plures" (communia), et "uires"
(femininum). 66 In is adiectiua uel ad utrumque sexum pertinentia
communia sunt, ut "dulcis", "bipennis", "exanimis", "cinis", "hostis",
"dis", "canis", "Samnis", "risibilis"; et si tam ad homines quam
ad alias res dici possunt, in e faciunt neutra, ut "hic" et "hec suauis"
et "hoc suaue". 67 Alia uero, n uel duas consonantes - uel
unam duplicem ante is habentia, et que terminant penultimam
in unam ex liquidis, et que crescunt in genitiuo, masculina sunt,
ut "funis", "piscis", "axis", "collis", "orbis", "caulis", "lapis, lapidis". 68
Excipitur "finis" et "clunis" (tam masculina quam feminina) et
"pestis", "neptis", "uestis", "restis", "febris", "lactis", "uallis", "peluis",
"pellis", "sementis", "turris", "pollis" et "cuspis", "cassis", "lis", "capis",
"glis", et patronomica (ut "Eneis"), que omnia sunt feminina. 69
Alia uero que in superioribus non continentur, feminina sunt, ut

Torna all'inizio