Iohannes Bononiensis: Summa notarie

Pag 621


tradere certas formas. verum cum imitacio magna pars
dictaminis habeatur, qui plures narraciones racionabiliter
factas viderit ad bene narrandam cicius poterit
informari. et com posita narracione citaciones ad certas
formas postmodom redigantur, ideo ipse forme necessarie
esse videntur. debet enim quelibet curia certum stilum
formas tenere, cum per defectum stili et forme
falsificacio littere sepius cognoscatur.
b.
Scribam igitur vobis citacionum formas quam plurimas,
narraciones diversas inserens in eisdem, ut et mutacione
narracionum ex ipsis proficere possit notarius, et in citacione
qualibet formam debitam observare.
A . Forma citacionis super causa spoliacionis.
Frater I permissione divina cantuariensis archyepiscopus
tocius Anglie primas dilecto in Christo filio decano
suttillagensi salutem graciam et benedictionem.
Dilecti filii Petri Alfonsi rectoris ecclesie de I cantuariensis
dyocesis querelam audivimus, continentem quod —
cum ipse dictam ecclesiam de . . fuisset canonice assecutus,
eamque pacifice et quiete per annum et amplius
possedisset — R Iohannis de tali loco cum quibusdam
suis conplicibus ad ecclesiam ipsam armata manu accedens,
eundem dicta ecclesia bonisque suis omnibus contra
iusticiam spoliavit, in eadem nequiter se intrudens, et intrusus
eadem detinet occupata. de quo sibi per nos iusticiam
fieri postulauvit.
Nos autem, cum unicuique teneamur iuxta datam nobis
a domino graciam iusticiam exhibere, discrecioni vestre
presencium tenore conmittimus, districte precipiendo mandantes,
quatenus prefatum R ex parte nostra per vos

Torna all'inizio