mercedem plenam accipiatis. Quod non fecit ille de quo dicit Aggeus
I: Qui mercedes congregavit, misit eas in saculum pertusum. Sed
Ecclesiasticus dicit, ultimo: Videte oculis vestris, quia modicum
laboravi et inveni michi multam requiem. Quod latro, qui Domino
in cruce credidit, convenienter dicere potuit; similiter et beatus
Bonifatius, qui bonum finem habuit. Ideo dicitur:
Cuius finis bonus est,
ipsum quoque bonum.
Porro secundus fuit beatus Thomas Cantuariensis archiepiscopus,
quem Dominus optime vindicavit. De cuius vindicta in
legenda sua taliter continetur:
Adeo vero in martyris persecutores ultio divina desevit, ut in brevi
sublati de medio non comparerent. Et alii quidem sine confessione et
viatico subito rapti, alii digitos vel linguas proprias frustatim dentibus
decerpentes, alii sanie defluentes et toto corpore tabefacti et torcionibus
inauditis ante mortem cruciati, alii paralisi dissoluti, alii amentes effecti,
alii cum insania expirantes, manifesta reliquerunt inditia quod
iniuste persecutionis et excogitati patricidii penas exolverent. Passus
est autem egregius Dei athleta Thomas anno ab incarnatione Domini
secundum Dionisium MCLXX, quarto Kal. Ianuarii, feria tertia, hora
quasi undecima, ut Dei Natalis ad laborem eius fieret natalis ad requiem.
Ad quam nos perducere dignetur idem Deus et Dominus noster Iesus
Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit et regnat per omnia
secula seculorum. Amen.
Quid promeruit Ioiadas de bonitate sua, et quid Çacharias filius eius.
Quantum autem ad ystoriam suprapositam, considerandum
nobis occurrit quid promeruit Ioiadas, quid etiam filius eius Zacharias,
et quid demeruit Ioas, quid etiam populus eius. De Ioiada sic
habetur: «Mortuus est Ioiada sacerdos, qui solus legitur post Moysen
centum XXX annis vixisse» (non quod Moyses tantum vixerit: vixit
enim X annis minus). «Et sepultus est in civitate David,
eó quod generi David reparavit imperium». Antiquitus enim quidam
|
|