Thomas Aquinas: Scriptum super Libros Sententiarum, II

vol. 4, p. 790


EXPOSITIO TEXTUS
«Non quia non sit actio vel voluntas mala quae aliquid est; sed quia a vero esse
separat homines». Istud inconvenienter dicitur. Constat enim quod actio,
inquantum est actio, non est separata a vero esse, sed inquantum est inordinata.
Unde quod peccatum dicatur nihil, non est ratione actionis, sed ratione
inordinationis.
«Hic de substantiis atque naturis tantum accipienda fore tradunt». Ex hoc non
plus habetur, nisi quod substantia et natura uno modo accepta, differunt ab
actione bona et mala; et hoc verum est.
«Opera diaboli, quae vitia dicuntur, actus sunt, non res». Dicuntur non esse res
ex ea parte qua habent quod vitia sint, scilicet ex parte privationis.
«Sunt ergo aliquae res quibus homines mali sunt» Verum est, sed non eis homines
mali sunt inquantum sunt res, sed inquantum alicui privationi subsistunt.
«Quid ergo mirum, si Deus dicitur non esse auctor eorum?». Ista obiectio nulla
est: quia eius quod nihil est, potest aliquid esse causa, non quidem directe
agendo, sed removendo prohibens; sicut claudens fenestram facit tenebras
(quae nihil sunt) dum removet lucem, quae tenebras prohibebat; ita etiam et
privationem aliquam quae poena est, Deus efficere potest, quamvis illa privatio
nihil sit, non praebendo illud quod privationem prohibeat: sicut non praebendo
gratiam, causat privationem gratiae. Sed illum defectum, prout in eo ratio culpae
consistit, non causare potest Deus, ut dictum est.
«Bonorum, illi subintelligi volunt». Ista responsio nulla est: quia non minus est
verum quod omne ens est a primo ente, quam quod omne bonum est a primo
bono; unde in quocumque invenitur natura entis, invenitur natura boni; et ideo
oportet ens absolute a Deo esse.
«Iniquitas quippe ipsa non est substantia». Hic accipit Augustinus substantiam
non prout significat rem primi praedicamenti, sed prout significat essentiam rei
in quocumque genere existentis. Iniquitas enim ex parte defectus, unde iniquitatis
rationem habet, essentia caret. Si autem acciperet substantiam secundum
quod significat praedicamentum primum, aequaliter verum esset quod iustitia
non est substantia, sicut quod iniquitas non est substantia.

Torna all'inizio