uxorem exinde, utpote puellam, tam praeclaris ortam natalibus, decenter dotare volebat,
requirit. Dux autem, quamvis pecunia largus, in distributione quidem terrarum aliquantulum
parcior erat: fratremque, per ambages differendo, protrahebat. Porro comes, fratris calliditatem
animadvertens, nec diutius fallaciis pasci sustinens, per meliores totius Apuliae ad
rationem ponit, quod sibi promissum fuerat expetens. At cum nec ita proficit, foedere,
quod inter se habebant, rupto, irato animo a fratre recedit; Melitumque veniens, castrum
viriliter firmavit, optimos quoque milites undecumque sibi in fratris damnum conducens. Sed,
quamvis erga se fratrem suum injuste agere patulum esset, legalitatem tamen suam servans,
per quadraginta dies a fratris injuria abstinuit; ne, si forte infra hunc terminum erga resipisceret
- ipse quidem de injuria conquerebatur - potius injuriis haberi judicaretur, mallens
huius dissentionis injuriosam culpam in fratrem potius quam in se retorqueri.
XXII.- Betumen vero per Siciliam vadens, sicuti a comite rogatus fuerat, quoscumque
poterat, ad fidelitatem nostrae gentis applicat; quibus vero minus persuadere poterat, ipsos
impugnationibus vexare non desistebat. At, cum versus castrum Antilium, quod quondam
suum fuerat, debellandum properaret, Nichel, quidam potentior, castri quondam eiusdem
Betuminis miles, in dolo verba pacifica mandans, ut, cum paucis a suis semotus, Antiliensibus,
quasi reconciliari volentibus, loco determinato locutum veniat, mandat. Ille vero, quia
jam plurima beneficia illis jamdudum, cum secum bene erant, contulerant, minus fraudem
suspicatus, quo et qualiter sibi mandabatur, venire non distulit. Antilienses itaque, consilium
venenoso corde, duce Nichel, conceptum reperientes, equum ejus primitus spiculo transfigunt,
ne sessor, si sibi primo vulnus datum foret, fraude intercepta, equo sano liberius cum vulnere
aufugeret. Sicque, equo dejecto, ipsum etiam in terra confodientes, cum sanguine ultimum
vitae flatum exhalare fecerunt. Quod audientes Normanni, qui apud Traynam et Petrelejum
ad castra a comite deputati erant, maxime turbati, eius enim nomine praesidia quam maxime
tuebantur, castris relictis, Messanam, quae eis deputata erat, revertunt.
XXIII. - Dux vero fratrem a se recessisse iratus, exercitu congregato, eum apud Melitum
obsessum vadit, anno incarnationis Domini MLXII. Comes autem, quamvis tunc
temporis typo febrium gravaretur, apud Geracium enim, quibusdam negotiis se illuc vocantibus,
erat; ubi, insolito aëre corrupto, ipse nihilominus infirmatus, quosdam suorum amiserat.
Tamen fratri, ut hosti venienti, in monte qui Sancti Angeli dicitur, acerrime occurrit,
multisque ex fraterna acie hastili robore militari congressu dejectis, ne in ipso monte vel
certe in adjacenti, qui Mons Viridis dicitur, castra, sicut disposuerant, figant, impetu facto,
longius arcet. Urbe itaque obsessa, ex utraque parte ambitio laudis et juvenilis aetas plures
ad militiam exercendam impellebat. Unde, cum plures militariter progrediuntur, juvenis
quidam, Arnaldus nomine, ex parte comitis, qui frater juvenculae uxoris eius erat, vir
militaribus exercitiis aptus, dum deicere tentat, dejectus - quod dolor est dicere! - occubuit.
Unde permaximus dolor et planctus non solum his, quibus adjutor erat, verumtamen
|
1
5
10
15
20
25
30
35
|