Hadrianus I papa: Epistolae

Pag 634


atque nostrae apostolicae ordinationis in scriptis canonicae promatur atque statuitur,
cur non eiusdem civitatis territoria, ubi ordinatus est, habeat in integro parrochia
sua? Sed, terminos antiquorum patrum transgredientes, eorum conantur inmoderatione
atque inperita adinplere voluntate, iudicio sibi canonum committentes.
De vero filia Ermenaldi, quae, vestae mutata, iterum postergum reversa, inlicito
sortita est matrimonio, nostris directa, ut perhibuistis, obtutibus canonicae iudicandi,
prorsus minime ad nos properavit. Nos, omnium ecclesiarum pastorali cura habentes,
divina predicari precepta non sinimus.
Immo de consecrationis vitio, quod partibus Italiae, Tusciae, heresis simoniaca
fieri multisque locis non sinitur, etiam et Ravennantium ecclesiae civitatis, sicut missi
vestri ut fertis vobis retulerunt, assolet fieri; unde multa pecunia per talem nefandam
dationem alienata esse cernuntur, ut, aurum et argentum iam non habentes, etiam
ipsas res eclesiarum per emphyteuseos manu conscriptas existant alienatas, et per
nefandam dationem afflicta et depopulata esse cernuntur. Absit enim a nobis, ut
super tales viros, veritate conperta, manus consecrationis inponeremus; sed nec
audiendum aures inclinaremur, etiamsi qualibet nobis potestas tales acanonistos viros
poposcisset consecrari, quia nunquam nos in qualibet electione nobis subiectis invenimus
nec invenire habemus, sed neque vestra excellentia optamus in talia recumbere;
sed, qualis a clero et plebi cunctoque populo electus canonice fuerit, et nullus
sit qui eum sacro obsit ordinae, solita tradicione ordinamus. Nos quippe, cum subscriptione
decreti a cuncto populo roboratum electum suscipientes, et ne videremur
viduata morari ecclesia a proprio rectore, sicut canonum instituta censuerunt, nostris
apostolicis praesentiis ipsum deducentes electum, enucleatius eum de singulis indagantes
capitulis, singillatim orthodoxae fidei atque divinorum voluminum interrogamus
haberi peritiam. Et postquam nobis fidelem responsionem edixerit ceterisque olitanis
capitulis, quae a sacerdotibus cavendi sunt, mundum se esse perhiberit, maximae de
erese simoniaca obtestantes sciscitamus: ‘Vide, ne aliquam promissionem cuiquam aut
dationem fecisses, quia simoniacum et contra canones est’; et, dum coram omnibus a
nobis interrogatur, respondit: ‘Absit’ et nos inquid: ‘Tu videris; et si conscii sunt,
capiti eorum respiciat periculum’. Unde simili modo sub iusiurandum in scriptis
respondent, numquam se aliquid accepturos de manus inpositionis. Quanta enim
auctoritate beato Petro apostolorum principi eiusque sacratissimae sedi concessa est,
cuiquam non ambigimus ignorari, utpotae quae de omnibus eclesia fas habeat iudicandi,
neque cuiquam liceat de eius iudicari iudicio; quoniam quorumlibet sententiis
ligata pontificum sedis beati Petri apostoli ius habebit solvendi; per quos ad unam
Petri sedem universalis ecclesiae cura conflueret et nihil umquam a suo capitae
dissideret.

Torna all'inizio