: Chronicon Novaliciense

Pag 274

V


Ottone quia fidelis et servitor esset uxoris suę et tradidit omne
ius terrę illius. Nec mora. Lividus qui et Behemoth iterum reciprocat
letiferam sententiam: «En», dixit Attoni, «omnia sicut
promisi, feci. Modo imple promissionem tuam». «Faciam, ut
dixi, ut oportet. Precipit nobis Apostolus omnia agi in nomine
Domini et in illius nomine volo agere». «Non ita», inquit, «promisisti».
Atto autem, consignans se signo crucis, diabolus velut
fumus evanuit.
<XIII>. Adhuc de abbatibus Bremensium, Deo auxiliante,
loqui optamus. Seriem Romaldi et vitam, queque repperimus,
dicemus. Fuit autem vir timoratus et totus plenus Deo, ut clara
eius fama postmodum edocuit. Fuit quippe tam corpore quam
sanctitate procerus. Nam ex eius tumba odor manat suavissimus,
quem, Deo adiuvante, proprio anhelitu traxi et inde totus
repletus, velut quis saciatur cibi corporalibus. Dignum videlicet
est, ut caro mortua reddat odorem, quę viva redolevit pene circulum
Italię
<XIV>. Ante quam caperetur predictus rex Berengarius ab
Attone, dedit preceptum hominibus morantibus in finibus Laumellinę,
in villa Folingi, ut caperent lupos, qui vehementer infestabant
terram illam, propter densitates opacum vel nemora silvarum.

Torna all'inizio