Brandolinus Aurelius Lippus: De ratione scribendi, libri tres

Pag 218

Liber III


longinquitas allatura. Denique barbaras quasdam nationes luctu nascentes, morientes cantibus et laetita prosequi consuevisse: cogitantes, alteros in magnas miserias, alteros a maximis malis liberari. Turpe itaque esse nobis, qui literas et sapientiam profiteamur, a barbaris hac in re una superari, qui eos in caeteris superemus. Quod si laetari morte nostrorum non possumus, luctum certe omnem cohibendum esse. Sed de morte quidem satis. caetera ex libris philosophorum petentur.
De consolatione caecitatis et totius corporis imbecillitatis.
Cap. XIIII.
Superest ut eos consolemur, qui aut aliqua corporis parte aut toto etiam corpore debilitati sunt. In his primum locum obtinet caecitas, quae propter illius sensus excellentiam maxime videtur detestanda. Igitur si caecum hominem consolabimur, primum ostendemus, quare sint singuli sensus a natura dati: docebimusque eos non ad scelera aut voluptates perfruendas, sed ad institutionem animi ac perfectionem corporis, tanquam duces et comites esse datos. Deinde quam multa ex his mala, tum in corpus, tum in animum ipsum proficiscatur, explicabimus. Et quoniam haec ratio ad omnium sensuum amissionem consolandam valebit, quae ex singulis mala oriri, quae a singulis scelera committi soleant, ostendemus.

Torna all'inizio