Utrum sit melius non esse quam apud 					  c.77v.a  
Inferos dampnatos esse. Si quid boni 
in Inferno est et si renovabitur Infernus 
propter Iudicium Generale. 
Rubrica IX 
Hesitatur a multis utrum sit melius non esse quam apud 
Inferos dampnatum esse. Ubi nota quod non esse potest 
considerari dupliciter. Uno modo simpliciter secundum 
se, et sic nullo modo potest esse appetibile, cum non habeat 
beat aliquam racionem boni, sed sit solum privacio boni. 
Alio modo potest considerari secundum quid, prout est 
remotivum pene seu vite misere. Et sic non esse accipit 
racionem boni. Nam carere malo bonum est, prout scribit 
Phylosophus in V Ethy.  
Et, secundum hoc, dampnati possunt eligere secundum 
deliberativam racionem nolle esse, prout // scripsi 				  c.77v.b  
in LXVII et XXXIIII huius li. Et hoc monstratur aperte, 
cum scribatur, in XXX c. Ecclesiastici: "  Melior 
est mors quam vita perversa"  . Et Ieronimus, tractans 
id Ieremie c. 20: "  Maledicta dies in qua natus sum"  ,
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |