Raimundus Lullus: Ars brevis

Pag 252


138. Quaeritur: Vtrum in Deo sit pluralitas? Et respondendum
est, quod sic, respectu suorum correlatiuorum per secundam
speciem regulae C significatorum. Sine quibus non potest habere
in se infinitam et aeternam operationem bonificando, magnificando,
aeternificando, etc.; et sic essent ligatae et otiosae suae
rationes; quod est impossibile. De pluralitate autem angeli non est
sic. Nam angelus compositus est ex -tiuis et -bilibus respectu
simplicitatis diuinae. Et similiter caelum est iam magis compositum,
quam angeli; et homo, quam caelum.
139. Quaeritur: Vtrum in Deo sit natura? Et respondendum
est, quod sic, ut habeat naturale recolere, intelligere et amare, et
etiam naturalem bonitatem, magnitudinem, etc. Et ut ipsae
rationes sint ei naturales, quod producat bonum infinitum et
aeternum, ut competat ei naturare. De natura autem angelica non
est sic; nam finita et noua est. Verumtamen ei competit naturare
eo quia habet species innatas et naturales, cum quibus obiectiue et
naturaliter obiectat. Et sic de natura caeli potest dici secundum
suum modum, et etiam secundum sua principia et regulas
naturales et specificas, cum quibus naturaliter et specifice agit. Et
sic de natura aliorum subiectorum potest dici suo modo.
Per ea, quae dicta sunt supra, potest artista facere quaestiones
de centum formis et soluere eas, secundum quod quaestiones
diuersimode tractantur et deducuntur per nouem subiecta, intra
se differentia, conseruando cuilibet formae suam definitionem
quam superius fecimus. Et in isto passu cognoscit intellectus, per
quem modum est ualde generalis ad faciendum multas quaestiones,
ad soluendum illas per illum modum, qui est in euacuatione
tertiae figurae et in multiplicatione quartae figurae. Et ideo quis
posset numerare quaestiones et solutiones, quae fieri possunt? Et
haec de quaestionibus centum formarum sufficiant causa breuitatis.

Torna all'inizio