Gaufredus Malaterra: De rebus gestis Rogerii Calabriae et Siciliae Comitis et Roberti Guiscardi Ducis fratris eius

Pag 99


Adalam nomine, de qua duarum sobolum pater existebat, apud Melfam, Apuliae urbem,
febre correptus, graviter torquebatur, anno Verbi incarnati MXCIII. Morbo itaque ingravescente,
jam paene vitalibus interclusis, cum ipsis in partibus peritissimi medici attestantur,
sic natura contra usum attonita oberrabat, ut ab ipsis medicis nec pulsu, nec urina sed
neque aliis prognosticorum indiciis infirmitatis determinatio posset comprehendi. Qua de
re cum de ipso etiam ab ipsis medicis desperari videretur, fama, quasi jam obiisset, totam
Apuliam sed et Calabriam turbavit.
Ea tempestate Boamundus apud Calabriam morabatur. Qui, cum fratrem, fama referente,
jam obisse audisset, credulus, castra, quae juris fratris fuerant, irrumpens, sacramentis
sibi confoederare persuadet: ita tamen discernens, ut, si frater, quod se nolle protestabatur,
jam obiisset, salva fidelitate legalium haeredum suorum, videlicet fratris, sibi, quasi fideli
eorundem haeredum patruo, usque ad intelligibilem aetatem, qua ipsi legitime terram regere
cognoscerent, fideles persisterent. Comes autem Rogerius, eum talia facere audiens, indignatione
permotus, quod talia se inconsulto facere praesumpserit, veritus etiam, quamvis
hanc fidelitatem honeste discernens susciperet, pictis verbis fraudem occultans, in posterum
contra nepotes, ambitione captus, aliquid fraudis machinaretur, a suis insequi praecipiens, a
tota Calabria arcet.
XXI. - Plures etiam, audita fama mortis ducis, in insolentiam prorumpentes, de iis quae
duci competebant, distrahendo, sibi usurpare moliebantur. Unde et Guillelmus de Grantemanil,
summa cupiditate correptus, in insolentiam proclivis declinans, Rossanam, Calabriae
urbem, pervadens intrat: dicens sibi jure competere, ut qui sororem ducis, filiam videlicet
Guiscardi, Mabiliam nomine, uxorem habebat, haereditatis quoque particeps fieret. Sic quae
ducis fuerant, propter imbecillitatem haeredum, quisque quantae fidei erga ipsos haeredes
fieret ostentans, sibi distrahendo usurpabat.
Sed natura, quae jam diu peregrina oberraverat, in sui juris proprietatem reversa, contra
spem medicorum convalere incipit. Sicque sanitate diatim excrescente, ad integrum pristinae
restitutus est sanitati. Quod Boamundus audiens, magna mentis alacritate Melfi, ubi
fratrem esse sciebat, de eius sanitatis recuperatione congavisurus occurrit, castra, quae sibi
confoederaverat, reddens; quae fecerat, non jam dolose fecisse ostendit.
Porro Guillelmus de Grantemanil, turpi illectus avaritia, nec de domini sui recuperatione
sanitatis congavisurus, nec, ut urbem, quam pervaserat, reddat, accedere curavit, sed
impudenti fronte fraudem ostentans, eandem urbem pro posse muniens, contra ipsum ducem,
si forte impugnare attentaret, armavit. Comes autem Rogerius, super hac re plurimum indignatus,
tamen, ut sapiens vir - quia neptis maritus erat - legato ad ipsum misso, ad
reconciliationem contra dominum suum urbem reddendo hortatur. At, dum blandimentis
minus praevalet, in iram totus prorumpens, jurat se et urbem, quam nequiter pervaserat,
ablaturum, et omnia, quae ex licentia ducis ante tenuerat, exhaeredato sublaturum.
XXII. - Sicque potius ipse ducem ad expeditionem super Guillelmum urgens, quam
ipse a duce ad injuriam ulciscendam submoveretur, exercitu admoto, ab utrisque Castri-villam

1



5




10




15




20




25




30




35



Torna all'inizio