: Flos Medicinae Scholae Salerni

Pag 454


Acria purgant, cruda sed inflant, salsaque siccant.
Non comedas crustam choleram quia gignit adustam.
Urunt res salsae visum, spermamque minorant,
Et generant scabiem, pruritum sive rigorem.
§ 3. Cundimenta. - Vas condimenti praeponi debet edenti,
Nam sapit esca male, quae datur absque sale.
Sal primo poni debet, primoque reponi,
Non bene mensa tibi ponitur absque sale.
Sal virus refugat, et non sapidumque saporat.
§ 4 Bona salsa. - Salvia, serpillum, piper, allia, sal, petrosillum:
Si bene condantur et aceto confiteantur
Ex his fit salsa, si non sit regula falsa.
Art. 7. Sapores. § 1. Calidi - Hi fervore vigent tres: salus, amarus, acutus.
§ 2. Frigidi et temperati. - Alget acetostis, sic stipans ponticus, atque
Unctus, insipidus, dulcis dant temperamentum.
§ 3. Dulcis. - Humectat, lenit, nutrit bene, mundificatque.
§ 4 Acetosus. - Dicunt infestat nervos, subtilia siccat.
§ 5. Ponticus. - Comprimit, ingrossat, corrugat, thus cito laxat.
§ 6. Salsus. - Incidit grossa, penetrat, sed proximus exit,
§ 7. Unctuosus. - Lubricat, evellit, repletque, supernatat ore.
§ 8 Amarus. - Valde disopilat, confortat pectora, stringit.
§ 9. Acutus. - Subtiliat, mordet, calet, urit, grossa resolvit.
Art. 8. Cibi varii. § 1. Panis. - Panis salsatus, fermentatus, bene coctus,
Purus sit sanus, qui non ita sit tibi vanus
Panis nec calidus, nec sit nimis inveteratus,
Non bis decoctus, non in sartagine frictus,
Sed fermentatusque, oculatus ac bene coctus,





285




290




295




300




305

Torna all'inizio