Odoricus de Porto Naonis: Relatio

Pag 477


transeuntes possint suis necessitatibus subvenire, per totum suum
regnum facit hospicia preparari sicut domus de curtina que
domus iam vocatur. In istis autem domibus sic paratis, sunt
omnia illa que necessaria sunt humane nature.
 
De modo quem dictus magnus Canis tenet ut sciat novitates
que fiunt in suo regno. Cap. XXVII.
 
1. Cum autem novitas aliqua in suo habetur imperio, statim
ambasiatores sui ad ipsum super equos velociter currunt. Si
negocium arduum esset et periculosum, super dromedarios
ipsi ascendunt. Et cum ad ista hospicia sive domus incipiunt
appropinquare, unum cornu pulsant, ad cuius sonitum hospes
huius hospicii unum hominem facit velociter preparari. Cui
ille quin venit ad domum illam litteram representat quam aportavit;
et iste qui nuper venit ut reficiatur in illa domo manet;
tunc ille qui iam litteram recepit usque ad aliud iam, id est
usque ad aliam domum, properat festinanter. Et iste secundus
eodem modo facit quo fecit et ille primus; et sic per illum
modum in una naturali die unum novum trium dierum ille
recipit Imperator.

Torna all'inizio