Paulus Diaconus: Historia Langobardorum

Pag 60


nos in hac historiola inseruimus, scriptum repperiet. Habuit autem Waccho uxores
tres, hoc est primam Ranicundam, filiam regis Turingorum; deinde duxit Austrigusam,
filiam regis Gepidorum, de qua habuit filias duas: nomen uni Wisegarda, quam tradidit
in matrimonium Theudiperto regi Francorum; secunda autem dicta est Walderada,
quae sociata est Cusupald, alio regi Francorum, quam ipse odio habens, uni ex suis,
qui dicebatur Garipald, in coniugium tradidit. Tertiam vero Waccho uxorem habuit
Herolorum regis filiam nomine Salingam. Ex ipsa ei natus est filius, quem Waltari
appellavit, quique, Wacchone mortuo, super Langobardos iam octavus regnavit.
Hi omnes Lithingi fuerunt. Sic enim aput eos quaedam nobilis prosapia
vocabatur.
22. Waltari ergo cum per septem annos regnum tenuisset, ab hac luce subtractus
est. Post quem nonus Audoin regnum adeptus est. Qui non multo post
tempore Langobardos in Pannoniam adduxit.

Torna all'inizio