De penis Inferni, sed primo de igne 					  c.75v.a  
Rubrica V 
Cruciatus apud Inferos hiis versiculis demonstrantur: 
"  Flamma, gelu, fetor, vermes, flagella, tenebre demonis 
aspectus, scelerum confusio, nexus"  . 
Prima Inferni pena ignis ponitur, qui, teste beato Cipriano, 
ita se habet ad ignem nostrum sicut ad pictum se habet 
ignis accensissimus temporalis. Roborat dicta eximius 
Augustinus, dicens in li.  de generali Iudicio ad Sile ciam:  
"  Ignis dampnatorum inextinguibilis est tantique 
cannatis quod, si in mundum nostrum exeat, repente omnia 
devorabit, neque aliis fomentis quam animabus et corporibus 
dampnatorum ignis ipse nutritur"  . Require in eodem 
li. c. LXVIII et in li. Mulier. c. Vesta. Et quamvis 
semper ardeat nunquam lucet ad consolacionem sed ad 
penam, scribente Ysi. in primo li. de Summo Bono: "  Gehenne 
ignis lucet miseris ad augmenta penarum, sed nunquam 
ad refrigerium lucebit eis"  . Nunc audi Gregorium 
scribentem, in IX Mor. : "  Illa flamma, viciorum ultrix, concremacionem 
habet, sed lumen non habet. Si enim ignis qui
  |  
1 
  
  
  
5 
  
  
  
  
10 
  
  
  
  
15 
  
  
  
  
20
  |