12. AMBROS.  Et sicut in omnibus Ecclesiis . Hoc  
dicit ut, dum caeteros hoc doceri audiunt, assequantur  
[ al. , id sequantur]. 
13. AUGUST. ( in exposit. ad Galat. , tom. IV.)  
 Unusquisque in qua . Hoc enim ad eas consuetudines,  
vel conditiones tulit [ al. , vitae retulit], quae  
nihil obsunt fidei, bonisque moribus. Non enim si  
etiam latro erat, quisque cum vocatus est, debet in  
latrocinio permanere. 
14. LANFR.  Unusquisque in qua , etc. Unusquisque, 
inquit, qua vocatione vocatus est ad fidem,  
debet ambulare; nam circumcisus, in circumcisione  
ad fidem vocatus, non debet nolle circumcisus  
fuisse; sic et praeputiatus, quia circumcisio vel  
praeputium nihil valet ad beatitudinem promerendam.  
Valet enim solum observantia mandatorum  
Dei. 
15.  Servus vocatus es?  id est, per alias partes servus 
vocatus ad fidem, nolit fieri liber; est enim  
liber: Et Dei, liber vocatus ad fidem, nolit fieri  
servus; est enim servus, quia Christi, nam ejus est  
emptitius. 
16.  Magis utere . Servitute utendum imperat, quia  
quanto quis propter Deum despectior est in hoc  
saeculo, tanto magis exaltabitur in futuro. 
17.  Qui enim in Domino vocatus . Ratio cur non  
debeat esse curae, si servus vocatus est. 
18.  Libertus est Domini , id est, libertus Domini et  
servus Christi; sed honestius vocabulum servo tribuit,  
quia servi vocabulum est inhonestius. 
19. AMBROS.  Pretio empti estis . Servi hominum  
sunt, qui humanis se subjiciunt superstitionibus.  
Hoc dicit, quia in capite Epistolae repraehendit, quod  
dicerent:  Ego sum Pauli , etc. 
20.  Servi hominum . Ita scilicet ut postponatis  
servitium Dei.
  |  
  |